Salimbene de Adam: Cronica

Pag 97


De transitu beati Antonii Paduani.
Anno Dominice incarnationis MCCXXXI, indictione quarta,
XIIII° die mensis Iunii, feria VI, beatissimus pater ac frater
Antonius, natione Hyspanus, in civitate Padua, in qua per eum
nomen suum magnificavit Altissimus, apud cellam in loco fratrum
viam universe carnis ingressus, ad celestium spirituum mansiones
feliciter transmigravit. Hic fuit ex Ordine fratrum Minorum et
socius beati Francisci. De quo in alio loco, si fuerit vita comes,
abundantius disseremus et copiosius perorabimus.
Quod marchio Cavalcabó a Bonacurso de Palude fuit superatus atque
fugatus apud Mancasale.

Anno Dominice incarnationis MCCXXXII, die Sabbati XVI°
exeunte Octobri, superatus et fugatus fuit marchio Cavalcabo
a Bonacurso de Palude et ab illis de Sesso apud Mancasale.
De episcopis Parmensis ecclesie qui diebus meis fuerunt.
Anno Domini MCCXXXIII murabatur palatium Parmensis
episcopi, quod est ante frontispitium maioris ecclesie; et tunc
episcopus Gratia de Florentia Parmensem gubernabat ecclesiam,
et in pluribus locis episcopatus plura fecit edificari palatia.
Et ideo a Parmensibus bonus episcopus habebatur, siquidem
non fuit rerum episcopalium dissipator, sed potius agregator et
conservator. Hic fuit patris mei amicus, scilicet domini Guidonis
Ade, et de palatio suo loquebatur eum eo, cum esset ad fenestram
domus sue, et exenia sibi mittebat, ut vidi frequenter oculis meis.
Fratrem meum Guidonem dilexit, sed, postquam Ordinem fratrum
Minorum intravit, non curavit de ipso. Ante istum episcopum
fuit dominus Opiço de Lavania Ianuensi, qui fuit pulcher homo
et honesta persona, ut dicunt, et barbánus fuit domini Innocentii
pape quarti, quem non recolo me vidisse. Post episcopum

Torna all'inizio