Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 12


Tunc Imperator ipse regnum intrat mense Madii, papa prohibente et contradicente, et
per Campaniam uenit in roccam Arcis, quam Mathaeus Burrellus pro ipso rege tenebat; a
bellatoribus suis aggredi faciens, ui cepit eamdem. Quod tanti causa timoris fuit, ut qui se in
Casino receperant cum rebus suis homines Sancti Germani, per nuncios suos, quos ad
eumdem Imperatorem mittunt fidelitatem iurent. Tunc enim dictus Roffridus Casinensis
abbas in monasterio Casinensi grauiter infirmabatur, quem urgentibus ipsis hominibus Sancti
Germani, oportuit ipsi Imperatori iurare. Sorella quoque, Atinum, castrum Celii, metus causa,
ipsi Imperatori se reddunt, in quibus ipse suos posuit castellanos. Tunc comes Fundanus et
comes Molisii fidelitatem prestant eidem; et procedens in Terram Laboris, Teano, Capua, et
Auersa sibi dantibus manum, Guillelmum Caserte comitem recipit, et Auersam, et exinde
super Neapolim uadens, eam posita obsidione coartat, coadsistentibus ei dictis comitibus
et baronibus Principatus, nec non et abbate Casinensi predicto cum uiribus suis; in qua cum
se contra eum recepisset dictus Acerrarum comes, pro sepe dicto rege satis strenue defendit
eandem. Tunc Salerni ciuitas ipsi Imperatori se reddidit, ubi Imperatricem consortem suam
moraturam transmittit, et ipse ciuitatem ipsam Neapolim crebro aggreditur, et impugnat.
Cumque nec uiris nec uiribus pugnando proficeret, superueniente egritudine disgressus est

Torna all'inizio