Papias: Ars Grammatica

Pag 236


"illius, illi", "unius, uni"; "huic" igitur monosillabum est addita c
causa differentie; similiter "cui" monosillabum est. 75 "Ei" uero
differentie causa dissillabum est (nam "ei" monosillabum interiectio
est) ; pluraliter similiter "ei" dissillabum est. 76 Qui pluralis
"ei" uel "ii" facit, sed "ii" est monosillabum: in omnibus enim
istis due ii pro una longa scribuntur secundum antiquos, sicut
etiam in nomine "dii, diis"; de superiori regula excipitur etiam
"alius, alius, alii" . 77 Tercius modus declinationis huius est, qui
sequitur nominum mobilium declinationem, ut "meus, mea,
meum", "tuus, tua, tuum", "suus, sua, suum", "noster, nostra,
nostrum", "uester, uestra, uestrum" (notandum uero"meus", quod
uocatiuum "mi" fecit pro "mee"). 78 Quartus modus est, qui sequitur
declinationem terciam nominum, "nostras, nostratis", "uestras,
uestratis". 79 Notandum uero, in superioribus, quod uocatiuis carent
omnia interrogatiua nomina uel infinita, ut "quis", "qualis",
uel abnegatiua, ut "alius", "nullus", uel distributiua, ut "bini",
"terni", uel relatiua, ut "talis", "totus", quia etiam demonstrationem
non habent; similiter prime et tercie persone pronomina.
80 Cetera uero nomina per uocatiuos casus, etiam si sint appellatiua,
loco propriorum funguntur et habent in se uim et significationem
pronominis "tu" uocatiui. <i> 81 </i> Omnia pronomina apud

Torna all'inizio