iste, si eum sequimini in heresi sua dampnata, sicut Seductus et Petrus
Lemovicensis ac alii discipuli eius qui Neminianam sectam faciunt
et inducunt.
Nemo tollet animan meam. Espone: Tollit hereticus Nemo iste
animam, idest carnem Christi, et manducat ad iudicium non medelam,
et seductus ac Petrus Lemovicensis et alii eius discipuli cum eodem.
Nemo enim ex regibus nativitatis habet initium; et: Nemo est in
cognatione tua. Hee due auctoritates sic exponuntur. Cum nobilitas
sola sit animorum que moribus ornat, et nobilitas morum plus valeat
quam genitorum, frustra se iactat esse nobilem Nemo iste, cum degeneres
mores et ignobilia facta eius ipsum vilem et rusticum manifestent, utpote
qui in peccatis totus positus, spurcidus et vesanus, ad aratrum, non
ad militare cingulum manum misit, pedes vero non in calcaribus deauratis,
set in irsutis peronibus collocavit, sicut scriptum est: Nemo
mittens manum ad aratrum.
Nemo militans. Frustra etiam se militem asserit Nemo iste, cum
aperte contra professionem faciat militarem. Nam cum secundum
Vegetium ‘De re militari’, in hoc totius rei publice salus vertatur, ut
tirones non tantum corporibus, set et animis etiam prestantissimi eligantur,
ut rem publicam fortiter tueantur, Nemo iste, nanus exanimis et
pusillus, rem publicam destruit non tuetur, cum iam Neminianam sectam
induxerit ad demoliendam vineam Domini Sabbaoth, et ad rem publicam
destruendam. Item ipse Nemo militarem professionem vituperat, ut
legitur libro Policraton vj, ubi dicitur: ‘Professio namque militaris
tam laudabilis est quam necessaria, et quam vituperare nemo potest.’
Vadat igitur Nemo iste ad aratrum et ligonem.
Nemo securus. Glosa: Immo defleat hic Nemo, peccator, sacrilegus
et blasphemus. Quomodo enim securus, cui paratus est ignis
eternus? Audite quod beatus dicit Ambrosius: Quis autem tutius
possit et sine trepidatione laudari, qui et de preterito meminit se habere
quod doleat, et de futuro videt sibi superesse quod timeat.
Quod natura negat, Nemo feliciter audet. Glosa: Si natura naturans
negat isti Nemini esse aliquid in rerum natura, quomodo Nemo
feliciter audet, cum sicut probatum est superius per Ysidorum, nullam
ei natura naturans naturam tribuerit naturatam?
|
|