Sequenti vero mense Septembris imperator cum imperatrice 
causa legendi exercitus in terram Teutonicam cum omnibus 
fere, qui secum ex Teutonicis in Longobardia fuerant, 
perrexit suosque missos et procuratores per omnes fere Longobardie 
civitate, qui sua iura suasque raciones, quas in Longobardia 
habere debebat, colligerent, dimisit. Apud Cumas 
namque magistrum Paganum relinquit; comitatum Sebriensem 
comiti Gozolino donavit; Mediolanensibus autem 
Girardum preesse iussit; Laude vero Lambertum de Numace 
suum procuratorem esse, qui etiam omnes Cremenses 
distringebat, constituit; apud castrum quoque Tricii 
Ruinum potestatem esse disposuit, qui suas rationes per 
totam Martexanam ac per totum Pergamensem episcopatum 
et etiam usque ad Ripaltam Siccam exigeret: Placentie namque 
Aginulfum, quandoque Arnaldum Barbavariam, quandoque 
… manere precepit; apud Brixiam sane Bertaldum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
 
  |