3. AMBROS.  Sed languens . Languorem dicit cogitationum 
eorum, eo quod relinquentes pietatem ad  
quaestiones evolvebantur. 
4. LANFR.  Existimantium . Existimabant Christum  
esse colendum tantummodo propter lucra hujus  
vitae. 
5.  Quaestum esse . Ad hoc se pios exhibent, ut terrena 
assequantur, quibus sua non sufficiunt. 
6.  Est autem quaestus . Quasi diceret: est quidem  
religio Christiana quaestus, sed non qualem ipsi putant, 
sed magnus, id est aeternus. 
7.  Radix omnium malorum , etc. Avaritia, id est,  
cupiditas divitiarum infert haec mala; nec mirum,  
quia cupiditas omnium est radix malorum. 
8. AMBROS.  Quidam appetentes . Pro illis quae sibi  
acciderunt. 
9.  Tu autem, o homo Dei . Aperte visus est eum  
exhortasse, hominem Dei illum dicens. 
10. LANFR.  Sub Pontio . Quando dixit,  Omnis qui  
 ex veritate est, audit meam vocem , etc. 
11.  Mandatum , id est, evangelicum praeceptum,  
de quo in psalmo:  Lex Domini immaculata . 
12. AUGUST. (lib. III  contra Maxim. Arian ., c. 12).
  |  
  |