ei nullo modo pertineret, nec puplice partibus pertinentes non est,
sed in omnibus ipsos pertinentes essent iam dicti monasterii, et
a modo in antea nec ille, nec eius heredes, nec quavis homo
pro parte et datum eius exinde contra pars ipsius monasterii causare
non querat, neque per scripciones, neque per possessiones,
nec pro parte puplica, nec pro alia quavis racione per pena obligata
auri libras centum ille et eius heredes nobis, nostrisque successoribus,
et ad partem predicti nostri monasterii componendum,
et per eadem conveniencia voluntarie sue ipse qui supra Landolfus
comes, per disposicionem iam fati piissimi imperatoris augusti,
guadiam mihi Iohanni abbati dedit, et mediatorem mihi posuit
se ipsum, ut semper ille, et eius heredes nobis, nostrisque
successoribus, et omnia nobis suprascripta compleat invitis; ita et
per eadem guadia, et se ipsum mediatorem convenit inter nobis, ut
ubi nos Iohannes abbas eundem Landolfum scri[be]re fecerimus,
ut nobis tale firmitatis cartule emitteret scripta, et legaliter roborata,
et inter die tercio illa apud nos non remiserit firmissima, ut
dictum est, supradicta pena ille subiaceat nobis componendum, et
invitis eos nobis adimpleret, quia ita inter nobis convenit. Factum
est placito isto die lunis, .V. die intrante mense decembrio,
indiccione .X., super Salernitanam civitatem, in qua residebat supradictum
imperatorem cum suis honoratibus ostiliter, anni Domini
.D.CCCCLXXX.I., imperii vero domni secundi Ottonis .XVIII.,
per iussionem supradicti domni imperatori, scripsi ego Iohannes
cancellarius.
IPSE quoque piissimus imperator super hoc suum tribuit firmitatis
preceptum huiusmodi.
|
|