Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 669


b. Qualiter consuevit terminus assignari.
Hic terminus consuevit assignari semper inmediate
post iuramentum calumpnie.
Et tunc scripta litis contestacione et iuramento calumpnie,
ut supra notatum est, inmediate sic scribat notarius:
quibus partibus idem iudex ad ponendum pro prima ditacione
ad talem diem terminum assignavit.
vel sic: ad ponendum
peremptorium terminum assignavit.
Petrus actor predictus, conparens coram domino archyepiscopo
sepe dicto, posiciones exhibuit infrascriptas, quarum tenor talis
est: in nomine domini amen. hee sunt posiciones
etc. et ponantur
omnes posiciones per ordinem sicut exhibite sunt.
Tamen non debet poni in libro, quousque sit eis
responsum, pro eo quod responsiones quandoque magne
quandoque breves existunt, et sic non posset notarius quantum
spacium deberet in registro dimittere inter unam posicionem
et alteram pro scribendis posicionibus arbitrari.
Simili modo scribatur posicionum exhibicio rei.
c.
Exhibitis posicionibus, et ipsarum copia partibus
data, ad respondendum ipsis posicionibus terminus prefigitur
in hunc modum.
A . Terminus ad respondendum posicionibus.
Conparentibus in iudicio coram domino archyepiscopo
suprascripto P actore et R reo predictis, idem dominus
archyepiscopus utrique ad respondendum posicionibus
coram ipso exhibitis ab hodie ad viii dies peremptorium
terminum assignavit.
B .
Si posicionum copia partibus non sit data quando terminus
iste prefigitur, consuevit in fine termini clausula
hec apponi: et interim dictarum posicionum copiam recipiant
hinc inde, si eis videbitur expedire.

Torna all'inizio