Henricus Septimellensis: Elegia

Pag 52


quisque suos: sapiens cogitat ante loqui»?
Legibus indictis utor; si legibus, ergo
iustis; si iustis, iure fit, ergo bene.
Nonne sua licite sic quilibet utitur arte?
Quod sibi sors dederit utitur omnis homo:
miles equis, piscator aquis et clericus hymnis,
nauta fretis, pugiles Marte, poeta metris.
Rusticus asper arat, numerat mercator avarus,
virgo legit flores, stultus amator amat.
Ast ego, que dea sum, qua nulla potentior orbe,
quem ligat Occeani circulus orbe suo,
nonne meam licite, stultissime, prosequar artem?
Sic opus est ut te precipitando rotem.
Ergo vide quid agas. Sapiens deliberat ante
quam faciat; sic tu premeditare, miser.
Ha, genus humanum mea quantis asperat acta
morsibus, atque meum dentibus occat opus !
Si sibi divitias digitis porrexero laxis,
laudibus extollor imperialis ego:
tunc ego summa parens et tunc regina verenda,
tunc dea summa, deo preferor ipsa Iovi.
Sed si forte meam retinentem clausero dextram,
morsibus et stimulis mordeor ipsa feris:
tunc ego periura, tunc turpis adultera dicor,
tuncque sacerdotem me vitiasse ferunt.
Tu modo; sed quare me dentibus asper acutis,
infelix, laceras colloquiisque tuis?
Arbitrio loqueris: nam iuris pondus abhorres
et dedignaris de ratione loqui.
Se docet iniustam causam partemque tueri
qui solis probris certat iniqua loqui;
sic solet ignavus, cum desunt verba, sophysta
garrulus, ut videant, voce tonare, sui.
Sic quoque, cum desunt tibi iura, recurris ad ipsam,
quam bene novisti, garrulitatis opem.
Ergo si qua tuis, quod non puto, mentibus herent
iusta, refer; vel tu, quod magis oro, sile. "
Tunc ego: " Vesanum, meretrix Rannusia, monstrum,





100




105




110




115




120




125




130


Torna all'inizio