QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quatuor: 1. Utrum Filius Dei sit creatura; 2. Utrum Christus,
vel iste homo, possit dici creatura; 3. Utrum sit creatura, secundum quod
homo; 4. Utrum omnia quae humanae naturae conveniunt, de Christo possint
praedicari.
ARTICULUS 1
Utrum Filius Dei sit creatura
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod Filius Dei sit creatura. Eccli. 24, 14: «Ab initio et ante saecula
creata sum»: et loquitur de divina sapientia. Sed Filius Dei est Dei sapientia.
Ergo ipse est creatura.
2. Praeterea, omne quod est subiectum Deo, vel minus eo, est creatura. Sed
Filius Dei est huiusmodi, ut patet Ioan. 14, 28: «Pater maior me est»; et
1 Corinth. 15, dicitur quod Filius erit subiectus Patri, qui subiecit ei omnia.
Ergo Filius Dei est creatura.
3. Praeterea, hoc modo se habent actiones ad invicem, sicut termini actionum.
Sed esse, quod est terminus creationis, est prius quacumque alia forma ad
quam terminantur aliae actiones. Ergo creatio est prior omnibus aliis actionibus
vel productionibus. Sed posterius semper praesupponit prius. Cum ergo
generatio conveniat Filio Dei, secundum quam dicitur natus, videtur quod
etiam creatio conveniat ei, ut dicatur creatus.
4. Praeterea, ut probat Avicenna in sua Metaph., id cuius essentia est suum
esse, est per se necesse esse. Sed quod est huiusmodi, non habet esse ab alio:
quia hoc quod est necesse esse absolute, non est propter aliquid aliud, ut etiam
dicit Philosophus in 5 Metaph.. Ergo id cuius essentia est suum esse,
non habet esse ab alio. Sed Filius habet esse ab alio. Ergo non est necesse
esse; nec sua essentia est suum esse. Ergo est creatura.
5. Praeterea, omne quod habet causam sui esse, est creatura. Sed Filius habet
causam sui esse: quia Pater est causa Filii, ut dicit Chrysostomus, et omnes
graeci doctores concedunt. Ergo filius est creatura.
6. Praeterea, omne quod gignitur, ad hoc gignitur ut sit. Sed quod est, non
gignitur ad hoc quod sit, quia iam est. Ergo omne quod gignitur, antequam
gignatur non est. Sed omne quod non fuit et postea est, creatum est. Ergo
Filius, cum genitus sit, creatus est.
|
|