et magnum bonum nobis intulisti. Tu autem gaudere debes in
animo tuo in eo quod Deus perfecit te in omni bono; quoniam
nemo potest gaudere et benefacere sibi et habere bonam famam,
nisi eius pes non commoueatur a suis amicis, nec eius
amicus declinet a sociis, nec ipsi ab eo declinent, nec a se pro
cunctis faciet alios qui letificent ipsum, et respiciat que sunt
eis vtilia. Nam quando cadit nobilis, non subleuatur nisi per
nobiles, sicut elephas, quando cadit in foueam, non educitur
inde nisi ab elephantibus. Nec debet vir intelligens derelinquere
agere misericordiam quam solet agere, et etiam si submittit
se periculis in actione misericordiarum, non est enim
nephas, sed sciat quoniam per illud acquirat stabile per fragil(l)e
et bonum per malum et multum per paucum, nec reputatur
diues in cuius diuitijs existit cupidus et auarus.
Et factum est, dum loqueretur coruus, ecce superuenit
ei ceruus; et timentes, submersit se testudo in aquam et
mus ingressus est cauernam suam et volans coruus posuit se
in arbore. Cumque venisset ceruus ad aquam, bibit aliquantulum
et stabat timidus. Et venit coruus volans per aerem,
vt videret si quis esset aliquis persequens et querens hunc
ceruum, et cum nullum videret, vocauit testudinem et murem,
vt exirent, dicens eis: Nihil est de quo sit timendum.
Qui exiuerunt et congregati sunt. Et videns testudo ipsum
ceruum respicientem aquam et non accedentem ad ipsam, ait
ei: Bibe, domine mi, si sitis, nec timeas, quia nullus est hic
qui noceat tibi. Et accedens ceruus ad eam ceperunt diligere
se inuicem. Et ait testudo: Vnde venis? Cui respondit ceruus:
Fui, inquam, in hoc deserto pluribus diebus, et cum non cessarent
sapientes sequi [me] de loco in locum, timens ne
superueniret aliquis venator, veni ad locum istum. Dixit ei
testudo: Ne timeas, quia in hoc loco nunquam venator apparuit,
et nos quidem confirmabimus tibi fedus et dilectionem
|
|