Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 185


Nam humanitas esse et albedo facit hominem aliquid esse, quorum
nullum bonitas est ea que hominem facit esse bonum. Sic et in ceteris
rebus intueri licebit. Potest etiam et sic dici, quod «nemo bonus est,
nisi solus Deus», per se vel substantiali bonitate. Cetera vero que sunt,
non per se sed participatione bona sunt, cum non sint substantialia bona.
Sane sicut bonitatis predicamentum in tota divinitate dici ratio
speculata est, hoc ipum et in aliis divinis est reperire vocabulis. Quod
auctor subnexa orationis dictatione proloquitur et ait: Hoc quidem, id
est de tota divinitate dici omniter et non particulariter, et per se atque
integre predicari quicquid de ea per se predicatur, et in aliis exemplis,
que non censentur nomine boni, quesitum ostenditur. Quid ostenditur
quesitum, id est si queratur? Subponit: omnes divinas nominationes semper,
non partim
super sancta divinitate laudari ab eloquiis sacrosanctis theologie,
sed in tota divinitate. Quasi dicat: in omnibus eloquiorum laudibus, que
de sancta divinitate feruntur, ipsa sancta divinitas non in parte sed in
tota laudatur. Sed quid est in tota laudari? Subponit: et, pro “id est”,
perfectissima et integra et plena laudari. Perfectissima laudatur, quia non
alii debet quod est. Non enim ab extero, aliunde est. Integra laudatur,
quia est id nimium quod est, et etiam quo ipsum esse est. Plena
laudatur, quia est hoc ipsum esse. In suo perfecto nulli debet et idcirco
est perfectissima, in suo integro est id quod est, in suo pleno est hoc
ipsum esse. Vel divinitas laudatur tota divinitate ab eloquiis. Et quid
sit tota divinitate laudari ipsam divinitatem, quamdam per dieresin
patefacit. Id est: laudatur perfectissima integra et plena, sicut expositum
est. Videtur enim in perfectissimo integro et pleno, divinitatis totam
totalitatem constituisse. Quamvis enim perfectissimun id iure censeatur
quod sine accidenti, et integrum quod sine partibus est, et plenum quod
ab omni defectu sit procul, interius tamen atque pressius scrutanti perfectissimum
non ex essente sed ex esse, non ex effectu sed ex efficientia
inditum fore conspicatur, ut ea res sit perfectissima cui sit et totum esse
et tota esse, et integra cui in toto esse et tota esse dissimilitudinis singularitas
substantialitatis insit essentie vel usye, et plena que in sua dumtaxat
natura in se ipsa subnixa alterius nullo habitu respectu suum esse
custodiat, quod in tota divinitate fas est solummodo antonomasice

Torna all'inizio