ascenderunt palacium, in quo erat Darius, et euaginatis gladiis accesserunt.
Quos ut uidit Darius dixit: "Karissimi mei, hucusque uos
appellaui seruos, nunc autem uos dominos appello. Cur me uultis
occidere? Nonne michi exteriora tormenta sufficiunt? Quid, si occiditis
me letaliter et Alexander inuenerit uos, de uobis tamquam
de latronibus sumet ulcionem?" Illi uero nequaquam pietate moti
crudeliter ceperunt eum ferire. Darius cecidit fortiter uulneratus,
et dimiserunt eum in palacio semiuiuum ipsis abeuntibus etc.
Qualiter Alexander audita morte Darii intrauit ciuitatem Susis
72. Audiens Alexander interitum Darii transiuit fluuium
Cancrum et cum exercitu suo uelociter intrauit ciuitatem Susis.
Persi uero uidentes eum aperuerunt ei portas ciuitatis et eum
honorabiliter receperunt. Cum igitur uidissent ingressun Alexandri,
hii, qui Darium percusserunt, continuo absconderunt se,
cupientes intelligere uoluntatem Alexandri de hiis, que gesserant
super regem Darium. Ascendens autem Alexander palacium Darii
et deambulans per illud in edificacione ipsius, non modicum mirabatur.
Construxerat enim illud palacium Syrus, rex Persarum,
et erat pauimentum ipsius ex lapidibus uariis exornatum. Parietes
uero ex auro et gemmis et stellis fulgentibus fabricati fuerant et
collumpne auree continentes illud. Que omnia uidens Alexander
mirabatur in edificacione eius ualde et deambulans per palacium
ingressus est cubiculum, ubi erat Darius semiuiuus. Et uidens eum
Alexander miseria motus exuit clamidem imperialem de collo suo
et cooperuit Darium et amplexans uulnera eius cepit amare flere
et amaris fletibus dicere etc.
Qualiter Alexander confortabat Darium etc.
"Confortare, domine Dari, et surge et sicut unquam tuum
imperium tenuisti, ita modo Persarum recipe dyadema. Sis itaque
potens et gloriosus ut hacteuus. Iuro tibi per potentissimos deos,
quod ueraciter tibi totum imperium abrenuncio. Opto tamen
tecum pariter cibariis frui ut filius cum suo genitore. Indica
tamen michi interfectores tuos, ut ulcionis gladio
ultimum paciantur supplicium." 73. Hec cum
Alexander plorans dixisset, Darius extendit manum suam et amplexatus
est Alexandrum. Pectus, collum et manus eius osculabatur.
Et dixit ei: "Fili Alexander! Vt plenius tua sapiencia nouit,
totus mundus in corrupcione positus est. Diuina siquidem prouidencia
omnia presciens et cogitacionis futurorum hominum
scrutans, sic illum a principio fabricauit, ut nichil esset constans
aut firmum, sed ab essencia sua omnia transeuncia in suum contrarium
uerterentur. Si enim fecisset deus super omnia homines
abundare et prospera inmutabiliter habere, tanta esset superbia
et uana gloria, que super naturas hominum dominaretur, quod
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|