Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 40


Nunc animo; nichil hic melius quam prestita pungna.
Cesareas aquilas extollite. Forte timebunt,
Si qua timere habeant. Alias, Deus ille supernus
Nos iuvet; et vestra comitentur fata secunda. -
Nondum finierat, en et quot milia gentis,
Milia quotve equitum, peditumque ad valla furentum,
Labuntur tendis; funes, cordasque recidunt,
In precepsque ruunt tentoria fusa per agros.
Omnia sub pedibus ponunt, ac omnia calcant:
Interimunt vigiles, et ibi quoscumque sopore
Arreptos: fugiunt equites, ac arma relinquunt;
Diffugiuntque alii nudi per inhospita tesqua,
Per sylvas, colles, montes ac horrida saxa
Dispersi; tanquam dispersa animalia campi,
Que lupus insequitur; tanquam genus omne ferarum,
Que rapida fatie trepidat cursuque dracene.
Acceditque aliquis qua spersa illabitur unda
Illa Tupinee turme, que vocibus istis
Est conquestus, ibi cunctis scitantibus, ista: -
Qui sunt rumores, et que nova per actibus illis
Ex quibus ipse venit, si fas est dictio nobis?
Quid fles, queve tue sunt vise corpore plage? -
Ille refert: - Dolor ista gravis me promere cogit
Effusis lacrimis. Nos Eulistea corona,
Romulides, et Roma simul, sub nocte peracta,
Invasere; truces gentes, ac agmina multa:
Et sic fecerunt in nos, et lumina cernunt
Vestra hec, et campo sunt omnia perdita nostra:
Aurum, ac argentum, vestes, et pulcra tapeta,
Atque smaragdini lapides, placidique iacinti,
Diverse gemme: substantia nulla remansit.
Cernite qui veniunt in nudis, rebus obmissis:
Effrenes equitant mannos, sellaque carentes:
Quam plures profugos a marte videre potestis.
Sic deleta cadat tante Mevania cladis
Infelix nutrix. Tentoria nostra cruore
Inmenso madefacta labant, cedesque per arva
Lata iacent, iaculis eversaque corpora sevis,
Que numero caruere suo. Vos ista tulistis

Torna all'inizio