Boncompagnus de Signa: Ysagoge

47


nomen recipientis per litteram crossam P., mittentis vero per
parvam .a. ad hostendendam humilitatem.
11 Et nota quod salutatio debet esse tantum una clausula, licet ex
multis constaret distinctionibus, et non debet scribi littera crossa
nisi in principio, vel nisi illa littera poneretur proprio nomine, et
debet poni unus punctus planus scilicet in fine, excepto quando
littera crossai posito proprio nomine ab utraque parte punctatur.
12 Item nota quod non debet poni in salutatione aliquid quod
pertineat ad primam vel ad secundam personam. Unde non debes
dicere meus amicus vel noster socius. Verum tamen dominus papa
dicit «dilecto nepoti nostro,» quod non est ymitandum sed
tollerandum, quia illud facit salutatio quod faceret nuntius et sicut
nuntius non loqueretur per verba prime et secunde persone.
13 Ita est salutatio non debet fieri per verba prime et secunde
persone, sed tantum tertie, et non debet poni in salutatione aliquod
verbum ad regimen oblicorum quia subintelliguntur ibi ista duo
verba, «mittit» et «optat», et talis defectus solo approbatur, sed ad
regimen eorum que in veritate possunt mitti intelligitur hoc verbum
«mittit» . Ad eorum vero regimen que possunt optari, subauditur
hoc verbum «optat».
14 Ut ergo possis occulata fide videre que dico, sic scribe et puncta
salutationem:
«Nobili viro domino R. amico karissimo, B. de Sacco eius
intimus amicus salutem, et sincere dilectionis affectum.»
15 Item nota quod duo relativa non debent in salutatione poni.
Unde si dicis «suo amico» non debes postea dicere «eius amicus».
16 Item nota quod licet hoc nomen non ponatur in salutatione debet
tamen dici salutatio quia per ea nomina mittentis et recipientis
specificantur.

Torna all'inizio