Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 116


Colofon, quam quidam dixerunt esse insulam multe speciositatis
et plenitudine urbium circumfultam, venerunt quatuor reges in
comitiua v milium militum, quorum vnus uocabatur rex Caras,
alius rex Ymasius, tercius Nestor fortis, et quartus rex Amphimacus.
Item de regno Licie cum tribus milibus militum venit rex
Glaucon cum eius fortissimo filio Sarpedone, qui regi Priamo fuerat
uinculo necessitatis astrictus. Item de regno Lycaonie uenit rex
Euphemus cum mille militibus expertis in bello. Item de regno
uod dicitur Larisse venerunt duo reges cum militibus mille quingentis,
scilicet Hupon grandis et rex Eupedus. Item de regno
quod dicitur Thabaria uenit rex Remus cum tribus milibus militum,
et in eius comitiua venerunt comites vii et duces quattuor,
qui regi Remo fideles erant de iure vasalli. Hii autem omnes
portabant arma coloris hyalini siue flaui absque aliquo intersigno,
ut inter bellorum acies rex Remus et sui de facili possent agnosci,
licet essent alii qui eadem arma gestassent. Item de regno quod
Tracia dicitur (illa Tracia videlicet que in orientali plaga
sita est) venit rex Pilex et Alchamus dux, secum mille et centum
milites adducentes. Item de regno Pannonie uenit rex Pretemessus
et quidam consobrinus eius, dux Stupex, cum mille militibus
tantum, quoniam huius regni prouincia tota constitit in
montibus obscuris, nemoribus, et siluis vmbrosis. Rare enim sunt
in ea uille et quasi nulle planicies. Et ideo dicitur in ea multos

Torna all'inizio