VIII. Contigit autem ut aliquando, librum de vita patrum
legens, in illum locum incideret ubi continetur quia quidam
fratres, per continuam ebdomadam singulariter ieiunantes, sabbatorum
die pariter convenirent, ipsoque et dominico die ieiunii
rigorem interponerent et remissius victitarent. Quem vivendi
ordinem statim Romualdus arripuit et in eo quindecim fere annis
vel eo amplius continua austeritate permansit. Petrus autem
dux, quia multis educari deliciis solitus fuerat, iam iam sub
tam districti ieiunii pondere succumbebat. Unde se ad pedes beati
Romualdi humiliter stravit, iussusque ut surgeret, necessitatem
suam cum verecundia coactus innotuit. «Pater», inquit,
«quia magnum corpus habeo, pro peccatis meis ex hac paximatii
medietate sustentare me non possum». Romualdus
igitur, fragilitati pie compatiens, consuetę mensurę
quadram paximatii superaddidit, et sic labenti iam fratri,
ne omnino deficeret, misericordię manum tetendit et ad peragendum
bene vivendi iter quod cêperat confirmavit. Hunc filius
eius sibi ęquivocus, vir valde secundum seculum prudens,
aliquando visitavit. Cui pater, nescio utrum prophetię spiritu
|
1
5
10
15
|