Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 482


iterum ex verbis Philosophi in littera positis: dicit enim, quod hoc modo est
distinguere quod est secundum speciem et secundum materiam in carne et osse,
sicut et in unoquoque alio quod habet formam in materia. Constat autem quod
talis distinctio non potest fieri in lapide et aqua, ut dicatur pars secundum speciem
quae ex primis generantibus tracta est, et pars secundum materiam quae
ex nutrimento advenit. Et ita patet quod nec in carne et osse hoc intelligendum
est, sed modo praedicto; unde obiectio procedit ex malo intellectu verborum
Philosophi.
Ad tertium dicendum, quod, secundum medicos, humidum quod ex primis generantibus
trahitur, non oportet ut dicatur radicale, quia semper remanet distinctum
secundum materiam et proprietatem ab humido ex alimento aggenerato;
sed quia calor naturalis in illo humido prius extitit, et illud quod permiscetur,
non participat speciem nisi ex virtute illius humidi cui permiscetur; unde est
quasi radix totius illius quod postmodum ex alimento convertitur: non autem ita
quod utrumque humidum post finem digestionis ultimae distinctum remaneat;
sed totum permixtum accipit unam proprietatem; et utraque materia, scilicet
quae prius suberat primo humido, et secundo advenienti, aequaliter se habet ad
hoc quod transeat, et ad hoc quod virtutem speciei participet. Nec dicitur consumi
humidum radicale propter discessum talis materiae, sed propter hoc quod
non permanet proprietas quam totum mixtum habebat ex virtute primi humidi;
tunc enim non potest fieri restauratio, quia virtus speciei non manet; sicut
etiam si tota manus amputetur, non restauratur per nutrimentum, quia non
manet virtus speciei determinata huic organo: et propter hanc etiam causam
dicuntur quaedam membra ex humido radicali composita, non quod nihil nutrimenti
in substantiam illorum membrorum transeat, cum quodlibet membrum
corporis proportionabiliter augeatur; sed quia in illis membris principaliter
virtus speciei consistit, quae est ex humido radicali; nec potest aliqua abscissio
ab eis fieri quin auferatur virtus speciei quantum ad aliquam partem determinatam:
et propter hoc etiam talia membra decisa non sanantur.
Ad quartum dicendum, quod cum illud quod advenit ex alimento aggeneratum,
sit permixtum ei quod prius erat, et similiter unum effectum ex ambobus sit,
semper fit deperditio in utroque proportionaliter; unde oportet quod et de utroque
remaneat proportionaliter; et ideo nunquam contingit quod totum illud
quod prius erat, abscedat, ita quod nihil prioris materiae remaneat; sed semper
manet aliquid; et illud quod advenit, est unum cum eo quod praeerat, effectum;
et ideo est materia una et individuum unum per totam vitam; sicut patet etiam
in igne qui nutritur lignis; semper enim manet unus numero ignis, quamvis aliquibus
lignis appositis alia consumantur: quia illud quod advenit, semper efficitur
unum cum eo quod praeerat; et magis esset simile, si fieret commixtio
secundum totum, sicut est in nutrimento. Secus autem esset, si ex materia adveniente
generaretur ignis vel caro seorsum: tunc enim propter omnimodam
diversitatem materiae esset etiam diversitas secundum numerum.

Torna all'inizio