| 18. [De gentilitate.]
 Quando vis cognoscere nobilitatem falchonum, aspice si
 habet caput rotundum, in sumitate eius planum, et rostrum et
 curtum et crossum et collum lungum et spatulas amplas
 et penas allarum subtilles et coxias lungam et tibiam curtam
 et crossam, pedes lividos, spartos et macros. Scias quia
 nobiles sunt. Ista est bona cognitio falchonum. Tamen
 multi rustici sunt boni.
 Quando vides falchonem rusticum bonum esse, poteris
 venari cum eo securius quam cum nobili. Et debes custodire
 pennas suas ne frangantur cum aqua calida, et debes
 illum multum medicari cum aloe. Et da ei comedere de
 | 
 |