Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 58


LIBELLUM DE VALLE MAURA PER FINES, LOCA
ET VOCABULA DIVERSA.
IN nomine domini Dei nostri Iesu Christi eterni. Vicesimo
quarto anno principatus domni Guaymari, gloriosi principis Salerni,
quam et quarto anno principatus ipsius gloriosi principis
Capue, et tercio anno ducatus eius Amalfi, et consulatus Surrenti,
mense octuber, decima indiccione. Breve factum a me
Petrus presbiter et monachus, atque prepositus monasterio Sancte
Marie et Sancti Vincencii, constructas intus civitate Teanense,
iusta muros de eadem civitate, supra Formam, que est de foras
civitate. ego enim, erga mecum abendo Deusdedi, abbocatorem
suprascripti monasterii, de eo quod ante presencia Almundi iudici,
et Andreas subdiaconus et notarius, et ante viros, sicut convenit
inter nos, et inter Delecti filium quondam Benedicti, et Benedictum
quondam Dominici filium, habitatoris infra fines eiusdem [.....]
Teanensis, loco Balle Mauri, ubi vocatur ad Cerritu Planu, ipse
qui supra Delecto, pro vice sua, et pro parte et vice Petri germani
sui, et ipse qui supra Benedictus, pro parte sua, et pro vice
et parte Siconi, et Martini germani sui. ego enim, qui supra
Petrus presbiter et monachus, atque prepositus eiusdem monasterii

Torna all'inizio