Quoniam supra memoravimus de coloribus, quod alii sunt
communes, alii proprii, notandum esse duximus necesse ipsos
veraci lege terminare. Sunt igitur omnes hii, communes id est in
omnia convenienter possunt epistolarum manerieb collocari:
Repetitio, conversio, complexio, ratiocinatio, interrogatio, sententia,
contrarium, membrum orationis, articulus, gradatio, diffinitio,
correctio, occupatio, dubitatio. Hec autem omnia in omni manerie
collocari posse diximus, si ad dictantis libitum oratio proteletur,
quod vero in una quaque sit proprium superius patenter
ostensum est.
|
|