IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 26
DIVISIO TEXTUS
Postquam Magister determinavit de fide, hic secundo determinat de spe; et
dividitur in duas partes: in prima determinat de spe; in secunda ostendit in quibus
spes invenitur, ibi: «Post hoc superest investigare, utrum fides et spes in
Christo fuerint».
Circa primum duo facit: primo determinat de spe secundum se; secundo de spe
per comparationem ad fidem, ibi: «Et sicut fides, ita et spes est de invisibilibus».
Et circa hoc duo facit; primo ostendit convenientiam inter fidem et spem;
secundo differentiam, ibi: «Distinguitur tamen fides a spe».
«Post hoc superest investigare, utrum fides et spes in Christo fuerint». Hic
ostendit, quorum sit habere fidem; et circa hoc duo facit: primo inquirit, utrum
in Christo fuerit fides vel spes: secundo utrum in antiquis patribus in limbo
existentibus, ibi: «De antiquis vero patribus. Non incongrue dici potest, quod
fidem et spem virtutem habuerint».
|
|