Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 34


ea suscepit; qui etiam comperiens quod et ipse Comes, collecto
pedestri militarique non modico cuneo, contra se ad bellum
prepararetur, indignatur valde, movensque exercitum ad quoddam
oppidum quod dicitur Crepacorum venit, ibique castra
figi precepit. At princeps Comesque Ranulphus, cognoscentes
illum tam propinquum adesse, animadvertebant quod vere contra
se properaturus esset; unde toto animo totisque viribus se defensuri
preparantur.
25
Verum Rex iterum castra movens, ea subtus oppidum Montis
Calvi fixit, indeque ad principem, qui iam relicta memorata
valle, in loco qui Cressanta dicitur cum Comite morabatur,
direxit, quatinus per terram suam Romam in hostem sibi ire
permitteretur, simulque et ipse secum veniret. At ille tale fertur
dedisse responsum: "Neque per terram meam Romam ire patiar,
neque cum eo simul veniam, nisi baroni meo que sua sunt
reddantur ". Revertentes itaque nuntii regii, queque viderant et
audierant referunt. Rex quoque, audito hoc, grave accepit,
motisque castris, subtus Padulum oppidum, per devexum montis,
metatur. Tunc ad eundem Principem iterum misit, ut consentiret
ei prius transire per terram suam, ut Romam in hostem
pergeret. Sicque post quindecim dies, postquam reditum
fecisset, sibi quod faciendum esset apud pontem Sancti Valentini
exhiberet; ceterum ille animo mox indignatus atque
vilipendens quod sibi fecerat fidelitatis iusiurandum, remisit ei
quia nisi Comiti Ranulpho Avellinum et Merculianum, adhuc
autem et uxorem suam et filium reddiderit, "nulla ratione nullove
pacto ei adheream, nec etiam iussi obauditurus ero, neque
Romam, quo ire cupit, per terram meam abire patiar".

Torna all'inizio