Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1066


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut supra, dist. 2, qu. 2, art. 1, quaestiunc. 1,
dictum est, anima quantum ad unibilitatem corporis, est medium necessitatis:
quia corpus non esset unibile nisi inquantum est animatum: sed quantum ad
unionem in actu, est medium congruentiae, quo remoto, non necessario unio
tollitur, ut supra, dist. 2, dictum est; et ideo, quia separata anima a corpore,
adhuc remansit in corpore ordo ad animam, et unibile remansit et unitum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis esset actu insensibile, tamen hoc habebat
supra alia corpora insensibilia quod inerat ei ordo ad animam humanam.
Ad tertium dicendum, quod Deitas non potest esse forma corporis. Ad hoc
autem quod corpus sit vivum, oportet quod sit aliquid vivificans formaliter.
Ad quartum dicendum, quod corpus non est susceptivum gratiae habitualis:
quia illa ordinatur ad actus spirituales, qui non possunt corpori communicari.
Haec autem gratia est medium congruentiae ad unionem ex parte animae. Sed
gratia unionis, quae est ipsa unio gratis facta, potest esse in corpore: quia ista
gratia ordinat ad esse in persona divina, cuius particeps est corpus, sicut et
anima; ideo etiam corpus potest remanere unitum, anima separata; in quo
etiam manet aliquis ordo ad gloriam ex eo quod fuit instrumentum animae
habentis gratiam, ut dictum est; ut sic etiam habitualis gratia quodammodo in
corpus redundet, ut supra, dist. 13, dictum est.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod propter easdem rationes anima a
Verbo in morte Christi separata non fuit, et adhuc amplius, inquantum anima
immediatius et pluribus modis Verbo unitur quam corpus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod mors animae est secundum separationem animae
a Deo per peccatum, opposita coniunctioni quae est per caritatem; quam
mortem Christum assumere non decuit sicut nec peccatum, ut supra, dist. 15,
qu. 1, art. 1, dictum est; et ideo haec ratio non est ad propositum: quia etiam si
esset separatio perfecta animae a Verbo quantum ad coniunctionem quae est in
persona, adhuc anima non esset mortua sed viva, inquantum remaneret Deo
per caritatem coniuncta.
Ad secundum dicendum, quod Filius Dei dicitur animam ponere, non quidem a
se, sed a carne, a qua in morte separata fuit.
Ad tertium dicendum, quod anima non nominat personam, sed partem naturae;
unde anima non est unita Verbo sicut importans id in quo facta est unio, sicut
est de hoc nomine homo; et ideo non potest dici quod Filius Dei sit anima, sicut
potest dici quod sit homo, secundum quod est habens animam.

Torna all'inizio