nulla interposita conditione promitteret; successoribus uero eius
non ita nisi prius uel coram rege uel in episcopali concilio competens
ei ratio redderetur, qua antecessores suos Dorobernensis
aecclesiae primatibus id fecisse et facere debuisse euidentissime
ostenderetur. Igitur rediit, quae iussa sunt impleuit, sacratus
abscessit. Non post multos dies Lanfrancus ab uniuersis Anglici
regni episcopis qui diuersis temporibus diuersis in locis ab aliis
archiepiscopis uel a papa tempore Stigandi sacrati sunt professiones
petiit et accepit.
ii. Sequenti anno cum prefato archiepiscopo Romam iuit,
et honorifice a sede apostolica susceptus unum quidem pallium
de altari Romano more accepit, alterum uero in indicium uidelicet
sui amoris cum quo missam celebrare solebat Alexander ei papa
sua manu porrexit. In cuius presentia Thomas calumniam mouit
de primatu Dorobernensis aecclesiae, et de subiectione trium
episcoporum Dorcensis siue Lincoliensis, Wigorniensis, Licifeldensis
qui nunc est Cestrensis, dicens Cantuariensem aecclesiam
atque Eboracensem parem ad se inuicem honorem habere, nec
alteram alteri secundum beati Gregorii constitutionem debere
ullatenus subiacere, excepto quod alterutrius archiepiscopum
priorem et digniorem oporteat esse eo quem constiterit fuisse
posterius ordinatum; praedictos uero tres episcopos suae sedi
suisque antecessoribus ab antiquis temporibus extitisse subiectos.
Lanfrancus hoc audiens etsi moleste tulit modesta tamen discretione
uerba illius ueritate penitus carere respondit, asseuerans
Gregorianam illam constitutionem non de Cantuariensi et
Eboracensi aecclesia, sed de Londoniensi et Eboracensi esse
promulgatam. De qua re et de tribus episcopis multis hinc inde
uerbis prolatis, decreuit Alexander papa oportere hanc causam in
Anglica terra audiri, et illic tocius regni episcoporum et abbatum
|
|