6. (1) DE TRIBUS GENERIBUS DICTANDI.
(2) Generales ergo figure dictaminum tres dicuntur, que stili
etiam nuncupantur, scilicet humilis, mediocris et sublimis. (3)
Humilis est illa que usque ad usitatissimam puri sermonis consuetudinem
est demissa, ut in Evangeliis et Sacra Scriptura sepe
videmus. (4) At mediocris censetur que constat ex altiore neque
tamen ex summa et hornatissima dignitate verborum, ut in epistolis
Pauli et elegis Ovidianis. (5) Sublimis ex magna et hornata
verborum constructione conficitur, ut in Gregorii Moralibus et
Lucano.
7. (1) DE TRIBUS VITIIS QUE ADIACENT TRIBUS STILIS.
(2) "Set mala sunt vicina bonis errore sub illo;
Pro vitio, virtus crimina sepe tulit".
(3) Humili enim figure collateratur vitium aridum et exangue,
(4) mediocri fluctuans et dissolutum, (5) sublimi turgidum
et inflatum. (6) Exarescit enim oratio propter exilitatem sententie
et illiberalitatem sermonis, ut: 'Rogo te de affaribus meis'.
(7) Fluctuat et dissolvitur quando sententie non choerent et
enervis tota constructionum iunctura videtur, ut: 'Canis mingit
ad parietem' et: 'Studenti michi Bononie non suppetunt oportuna'.
(8) Turgescit autem oratio quadrupliciter et inflatur, scilicet
quando novis aut priscis verbis aut duriter aliunde translatis
|
|