Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 44


Pro volentibus huius libri scire notitiam seriem titulorum operis hic
omnem volui annotare, ut omnibus simul inspectis quale sit opus pateat
et ad legendum que scripta sunt inspicientis studium amplius accendatur.
De libro I.
I. De sacramento huius nominis pax.
II. De re nominis.
III. De pace dei ad se.
IIII. De pace dei ad homines.
V. Quomodo pax dei ad homines melioribus sit condicionibus
reformata.
VI. De quadam alia pace inter deum et hominem.
VII. De pace diaboli ad se.
VIII. De pace diaboli ad homines.
VIIII. De pace angelorum ad se.
X. Questio super hac pace.
XI. De pace angelorum ad homines.
XII. Descriptio triformis pacis hominis ad se.
XIII. De pace malorum ad seipsos.
XIIII. De discordia, quam reprobi in natura sua apud inferos patientur.
XV.
De pace conscientie, quam hic boni possident.
XVI. De pace beatorum ad seipsos tunc habenda.
De libro II.
I. De triplici specie pacis hominum ad homines.
II. De pace Egipti et qualiter diabolus eius pacis conciliator sit.

Torna all'inizio