Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 256


4. Praeterea, spei est in arduum tendere. Sed hoc est magnanimitatis, quae
maxime magnum attendit. Ergo spes est idem quod magnanimitas. Sed magnanimitas
est virtus moralis et non theologica. Ergo et spes.
SED CONTRA, spes dividitur ex opposito aliis virtutibus theologicis; 1 Corinth. 13, 13:
nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec. Ergo est virtus theologica.
Praeterea, omnis virtus quae habet finem ultimum pro obiecto, est virtus theologica.
Talis autem est spes, cum sit expectatio futurae beatitudinis. Ergo spes
est virtus theologica.
Praeterea, omnis virtus moralis est circa passiones, ut dicitur in 2 Ethic..
Hoc autem non competit spei. Ergo non est virtus moralis. Neque est intellectualis,
quia non pertinet ad cognitionem, ut prius dictum est. Ergo est virtus
theologica.
Solutio
Respondeo dicendum, quod spes de ratione sua dicit extensionem appetitus in
aliquod arduum, quod non omnino excedit facultatem sperantis. Ea enim quae
excedunt, et velut excedentia apprehenduntur, desperationem magis quam spem
faciunt; unde secundum hoc quod inest alicui facultas in aliquod arduum,
secundum hoc est inclinatio in illud arduum; et ideo in illud arduum quod proportionatur
facultati naturae sensitivae, inclinatio sensitivi appetitus spem
facit, quae est passio; in illud vero arduum quod proportionatur naturae intellectivae,
inclinatio illius facit spem, quae est actus voluntatis.
Sed quia est aliquod arduum quod excedit facultatem naturae, ad quod homo
per gratiam potest pervenire, scilicet ipse Deus, inquantum est nostra beatitudo;
ideo oportet quod ex aliquo dono gratuito naturae superaddito fiat inclinatio in
illud arduum; et illud donum est habitus spei et quia habet obiectum ipsum
Deum, ideo oportet quod sit virtus theologica: et ideo in secunda definitione spei
quam Magister ponit, exprimitur tota ratio spei secundum quod est virtus theologica.
«Expectatio» enim, ut ex dictis patet, proprie loquendo, dicit extensionem
appetitus in aliquod arduum; «certa» autem dicit completionem praedictae
extensionis, et quasi determinationem; et in hoc completur ratio spei absolute.
Obiectum autem quod facit spem esse theologicam virtutem, est futura beatitudo.
Illud autem unde est facultas perveniendi in finem istum, est gratia, et merita,
sive accipiatur gratia pro divina liberalitate, sive pro dono gratuito.

Torna all'inizio