Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 322


quatenus circa servitia nostra, et maxime rationum
nostrarum te geras more solito sollicitum et attentum,
quia licet tibi super iis socios adiunxerimus, serenitas
nostra tamen tibi tantummodo noscit inhaerere.»
Fateor, domine, quod ex verbis istis favor grandis resultat,
nisi contrarium innuant, quod pigrum scilicet arguant
vel feriant negligentem. Ad quod si est delator,
aggreditur vox libera innocentem, et si homo vel angelus
est, qui sibi super his placuit, etiamsi nomen habuit,
tamen anhelitum perdidit inter filios veritatis. Et certus
sum quod quantumcunque sit de latere, qui contra me
lasciviat, si votis meis Altissimus faveat ut pedibus
vestris assistam, iniquitas adversus me oppilabit os suum.
Det autem Dominus et cito vaniloquiis istis finem, ut visus
eorum vos doceat et relatus moram abbreviet, patrem ad
filium, benefactorem et dominum ad fidelem reducat.
n. 23
Super eo deberemus in te acutioris stilum reprehensionis invertere
quod suspicaris nos favere detractionibus
illusoris. Sane non modicum nobis displicuit quod nostrae
clementiae litterae de tua susceperint suspicione repudium,

Torna all'inizio