Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 200


Mense Madii in Marsia aput Tallacozum quidam sanctus Oddo reuelatur, qui miraculis
multis claruit. Thomas de Aquino Acerrarum comes uocatus ad Imperatorem in Lombardiam
uadit. Omnes de Regno qui sunt in Romana curia, reuocantur.
Denarii noui dati sunt per terram Sancti Benedicti, pro quibus datum est aurum ad
summam CLXX unciarum.
Teanensis, Calinensis, Uenafranus, Aquinensis episcopi de Regno exeunt, Imperatore
mandante.
Mense Iunii tertio intrante eodem mense, qui fuerit Ueneris dies, circa horam nonam
sol eclypsim passus est.
Eodem mense a monasterio Casinensi sicut a ceteris aliis de Regno cathedralibus ecclesiis,
necnon et a subditis eidem monasterio cellis, adiutorium pro Imperatore exigitur. Similiter
et a clericis abbatie pro beneficiis suis. Obedientiales monachi uocati a Taffuro castellano
rocce Ianule, sicut et ipsi clerici, dare conuenerunt medietatem omnium prouentuum obedientiarum
suarum, et exinde respondere Roggerio de Landenulfo et Iacobo Cazolo ad hoc
constitutis per iustitiarium Terre Laboris pro uictu seruientium, qui deputati sunt ad custodiam
monasterii et Pontiscurui.
Eo tempore subscripta capitula edita sunt in Regno, que pro parte imperiali obseruari
iubentur. “In primis, ut fratres Predicatores, et Minores, qui sunt oriundi de terris infidelium
Lombardie, expellantur de Regno; et ab aliis habeatur cautela, quod non offendant
Imperatorem. Idem fiat de aliis personis religiosis. Item ut barones et milites, qui fouerunt
aliquando partem pape contra Cesarem, et precipue qui sunt in confinio Regni, inducantur,
potentes, quod uadant ad seruitium curie in Lombardiam cum equis et armis, impotentes
similiter a Curia imperiali stipendia recepturi. Item a cathedralibus ecclesiis
per se exigatur et imponatur pro imperiali Curia adiutorium, secundum modum et potentiam
diuitiarum suarum. Nichilominus et a canonicis earum dyocesum sibi subditis presbiteris
et clericis secundum facultates eorum. Illud idem exigatur ab abbatibus monachis nigris
et albis. Item quod hii qui sunt in Romana curia, preter exclusos et suspectos, reuertantur
in Regnum; sin autem, bona eorum infiscentur, nec permittantur post citationem
reuerti. Excipiuntur qui sunt cum cardinali Thoma et cum Iohanne de Capua notario
pape. Item illorum clericorum, qui de Regno non sunt, bona et beneficia que habeant in
Regno infiscanda sunt. Item quod nulli permittatur ad Romanam ecclesiam accedere sine
speciali mandato Magistri iustitiarii; et qui accesserint, non permittantur redire sine mandato

Torna all'inizio