quod quicunque querit a sociis et amicis quod non reperiatur
in eis aliquid macule, peccauit in suo consilio, et addit in
sui egritudinem. Quod si non reperiatur in eis aliquod huiusmodi,
poterit precipitari propter maliciam regis; quoniam,
quando deuiat cor regis, placet ei ille contra quem debet
indignari, et indignatur contra illum qui debet habere gratiam
in oculis suis sine causa et certa culpa. Et propter hoc dicitur,
quod quicumque ingreditur mare, ipse est causa sue precipitationis;
sed magis qui adheret seruicio regis, et quamuis sit
fidelis et rectus consiliarius et amicus, dignum est ipsum precipitari
in laqueum impij et capi in eius rethe, et non inueniat
exinde adiutorem. Quis enim nouit si forsitan propter bonum
quod egi versus leonem et vtilitatem quam ei querebam,
induxi(t) eum ad hoc? Nam bona arbor quandoque perit
propter bonos fructus eius, quia grauati rami a fructibus
franguntur et corruunt, et dissipatur arbor. Similiter quoque
thoes cuius ale sunt meliores quam omnia que in eo [sunt],
aliquando tamen sunt ad impedimentum ei. Nam quando
intendit volare, vt euadat a malo, mouetur grauiter suis alis
donec capitur. Equus etiam bonus aliquando perit propter
sui bonitatem. Aggrauant enim homines suum onus,
confidentes in sui fortitudine, donec peri(un)t. Simili modo
vir prudens et nobilis aliquando eius prudentia est sibi impedimentum.
Nam inuidentes ei socii superant ipsum et
deperdunt; mali enim homines plures sunt quam boni in
omni loco. Si vero hoc malum non fuerit secundum aliquem
predictorum modorum, est tamen sententia quam homo
reuocare nequit, que sibi a Deo est, qui quidem facit vt
vult. Ipse enim est qui aufert leoni potentiam suam donec
capitur et recluditur in domibus. Ipse est qui portari facit
hominem debilem et fragilem super dorso elephantis. Ipse
est qui predominari facit magum serpentibus, vt capiat eos
manibus et ludat cum eis. Ipse est qui confortat debilem et
|
|