seu revelatione aliqua, quêque sibi essent eventura predixit:
«Novi», inquit, «fili mi, procul dubio, quia ducem te
constituent et prosperaberis. Tu tantummodo satage ut
et ęcclesiis Christi sua iura conserves et erga subditos,
alicuius amore vel odio, a iustitia non declines».
VIIII. Post hęc autem Romualdus, iterum legens
quia sanctus Silvester urbis Romę episcopus sabbatorum diem
ieiunandum esse, ut revera sancti pascę vigilias, instituerit,
mox remissionem sabbati in quintam feriam commutavit,
et sic infirmorum inbecillitati consulens, longum ieiunium discretione
habita facilius reddidit, hanc nimirum vivendi regulam cunctis
sectatoribus singularis vitę prefigens, ut tunc se unusquisque
heremiticę vitę ieiunium tenere cognoscat, si per ebdomadam
triduanas et biduanas levando, quinta feria et
dominicis diebus holera vel quodcumque liquamen cum gratiarum
actione percipiat, exceptis videlicet duabus anni quadragesimis,
in quibus non solum ipse sed et plerique sui discipuli totius
ebdomadę soliti erant continuare ieiunium. Et certe satis
|
1
5
10
15
|