Salimbene de Adam: Cronica

Pag 167


facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum
in porta, quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui
confixerunt animam eius
. Item Prover. XXIII: Ne attingas
terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas. Propinquus
enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum
.
Propinquus enim parvulorum est filius Dei, de quo dicit Apostolus,
ad Heb. II: Quia enim pueri communicaverunt carni et sanguini,
et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret
eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, et liberaret
eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
. Nota
quod diabolus est milvus, contra quem specialiter gallina pugnat
et pullos defendit. Nota etiam quod, quando pulli parvi sunt et
sub custodia matris, impugnantur et persecuntur a milvo, quando
vero sunt grandes et absque matris custodia, impugnantur et
persecuntur a vulpe, que est animal fetidum et fraudulentum.
Per vulpem enim vel diabolus vel tyrannus potest intelligi. Unde
Dominus appellavit Herodem vulpem, Luc. XIII: Ite et dicite
vulpi illi
et cet.
Item gallina omnes filios suos, qui vadunt ad eam, sub alas
suas congregat nec aliquem repellit. Sic et Deus facit, et prelatus
facere debet. Ideo orat Propheta dicens: Sub umbra alarum tuarum
protege me
. Quod facit Deus libenter, sed miseri peccatores
nolunt ad eum accedere, cum dicat Propheta: Accedite ad eum
et illuminamini, et facies vestre non confundentur
. Item cum vocet
eos dicens: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.
Et iterum: Venite ad me omnes, Mat. XI. Item Io. VI: Eum qui
venit ad me non eitiam foras
. Et ideo conqueritur de eis Dominus,
Mat. XXIII: Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum
gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti
. Sed miseri
peccatores cognoscent stultitiam suam in die iuditii, quando
eam non poterunt emendare. Tunc, sicut dicit Micheas III,
clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem
suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus
suis
. Item Deutero. XXXII: Abscondam faciem meam ab eis et
considerabo novissima eorum
. Item Iere. XVIII: Dorsum et non
faciem ostendam eis in die perditionis eorum
. Item Prover. I: Quia

Torna all'inizio