Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 119


inestimabiliter venerabatur. si quando autem comites inter se
dissidebant, et invicem deprędationes exercebant, et contigeret prędam
aliquam infra terram abbatię recuperare, nemo insequi pręsumebat,
sed ac si divinitus evasam tremendo iudicio dimittebat. Sed
non defuit tunc invidia diaboli, qua mors in orbem terrarum introiit.
Denique cum domnus imperator H[einricus] Romam venisset,
adversarii bonorum emulantes accusare illum apud eum et detestari
per nimium studuerunt, dicentes eundem personam exiguam habere,
et ad tam magnum regimen inscium et impotentem fore, quamquam
litteris eruditus et prudentissimus videretur. sed cum nulla
ratione cor imperatoris contra eum possent commovere, non multo
post collectum magnum per totam abbatiam fodrum, qui Romę
ferebant, ut regio consignarent vultui, ex toto fraudarunt et dispergere
atque ad nichilum illud deducere curarunt, ut saltim hac incuria
animus imperatoris indignaretur, et benivolentia illius circa illum
hac de causa offenderetur. factumque est. itaque eo imperator
perviso paucissimo fodro, iratus obstupuit, et se derisum vel contemptum
ab eo ęstimavit. tunc plurimis comitum et curię magnatibus
imperatoris suadentibus, hanc ab eo abstulit abbatiam,
et domnum Supponem quem supra libavimus in ea constituit.
Itaque domnus Suppo reordinatus, egritudine invalescente, non
multo post, haud anni scilicet circulo expleto, moritur. predicto
vero domno Almerico conceditur ęcclesia Beati Martini in
hoc monte sita Mutilla, cum mansis et terris ac molendinis sufficientibus,
in qua postmodum, quandiu vixit, in Dei servitio quiete
ac pacifice permansit.
Tricesimus denique septimus huius sacratissimi cęnobii pastor
extitit domnus et abbas Berardus, noster ab annis primevis hic
receptor ac nutritor diligentissimus. cuius actus moresque hic
annotare veridica et fideli relatione breviter curavimus. Fuit
quippe in causis venturis suptilissime providus, in exterioribus
rebus acquirendis ardentissimus atque sagacissimus, in intimis
vero laborandis et digne utiliusque utendis, vel domibus renovandis,
haud valde strenuus. deficientium extraneorum recuperator

Torna all'inizio