Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 792


et liquido dignum duximus in hoc opere
declarare. Est igitur, ut supra tetigimus, in
finibus Pinnensis Comitatus circa Monasterium,
et Casauriensem insulam, Piscariae tantum flumine
intercurrente, regio tribus ambita et conterminata
fluminibus; quorum fluviorum unus
nascitur in loco, ubi propter Cervos, qui de
proximis Silvis potatum ibidem venire solebant,
dicitur Petra Cervaria, nomine Cignus,
qui suis meatibus in Piscarjam defluens, quia
ejus aqua in quibusdam suis gurgitibus serpenticulos
et anguillulas nutrit, Cignus vocatur.
Hujus vero regionis possessio facit initium
ab eodem loco, ubi Petra Cervaria nuncupatur,
et Cignus nascitur, et subit transitque
per Furcas Pinnenses, et descendens in Valle
de Trite in confinium Valvensis Comitatus
protenditur usque ad locum, ubi Caputaquae
dicitur, indeque propter quod ex tribus fontibus,
quod emanat, flumen Tritatum vocatur,
vel ob copjam Truttarum piscium dicitur
Trutanum. Possumus etjam dicere Aquas Tritanas,
quia Trutta et Anas in ea foecundissimo
foetu congignunt. Itaque flumen istud per
ipsam Vallem de Trite decurrens praedictae
regionis extrema determinat, donec in Piscarjam
ingrediatur. Piscaria nempe, vel quia
juxta sui magnitudinem piscium multitudine
caret, vel propetr pisces, quos valde saporosos
et caros habet, tale nomen accepit. Cuius
cursus cum, postquam circa radices montis
Soti, et Monasterii Beati Clementis insulam
pertransierit, usque ad locum, in quo praedictum
Cignum fluvium in se recipit, devenerit,
praedictam regionem designat, atque concludit.
Supradicti vero tres montes, qui infra
regionem istam ab Occidentali plaga Monasterii
conspiciuntur, unus eorum, quonjam
in summitate sui est durus et asper, ab asperitate
vocatur mons Soti; alter a Brungis et
Prungis vocatur Brungata; tertius vero mons
vocatur mons Aquiliae, idest Aquilae, eo quod
Aquila solet ibi nidificare. Est etjam a Septentrionali
latere alius mons, in quo situs est quidam
collis, qui dicitur Falconis: qui sive quod
a quodam viro nomine Falcone olim fuit inhabitatus,
sive a volatu ipsius volucris Falconis
totus ipse mons dicitur Falconius.
Praeterea fontes et rivos aquarum habet haec
regio, videlicet rivum de Pantano, qui de
praedicto monte Soti defluit, rivus Ceculi,
rivus Candidi, in quo panni candidantur
quem etjam Adam Piscariensis Abbas, cum a
Rocca sua reverteretur et inveniret Pastores
ovium suarum ibidem uncinas facientes, com¬mutavit
nomen ejusdem rivi, et vocavit eum
rivum de Uncinis. Sunt et aliae aquae in eo
defluentes, quae Tresrivi appellantur; rivus
etjam, qui dicitur Vomeris, rivus de Fleccine,
qui in loco nomine Vadaluto Piscarjam
subintrant. Demum rivus, qui vocatur
Merdariolum, et deficit in alveum de Piscaria.
Ante principium ergo Monasterii Piscariensis
infra terminos supradictae regionis erant
villae, casalia, locorumque habitacula, quae legitima
venditione fuerunt empta, et in jurisdictionem,
et proprietatem Beati Clementis de
regali pecunia legaliter
acquisita.
Haec vero sunt nomina villarum et casalium
ipsorum, secundum quod astruunt instrumenta
Chartarum; Vicus Pinnensis, Pantanum,
Rangianum, Collis, Casalecclum, Teczanicum,

Torna all'inizio