Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 163


Sed quia nullius consilii audacie homo erat ut vel occulte
paraturus insidias, vel ex precipiti magnum ausurus aliquid timeretur,
maluerunt ei parcere, sperantes eo ipso posse regine indignationem
aliquatenus mitigari. Post paucos dies, Gualterius
decanus Agrigentinus conducta plebis multitudine, metuque compulsis
canonicis, consentiente curia, non tam electus quam violenter
intrusus Panormitane regimen suscepit ecclesie. Ea res
his qui cancellario foverant ipsique regine plurimum spei subtraxit.
sperabant tamen Romanum pontificem id quod actum fuerat ratum
non habiturum, cum non sponte cancellarium, sed capitalibus
minis adactum electioni renunciasse constaret; quod autem vi
metuve gestum fuerit ratum non habere pretorem; eiusmodi vero
metum intercessisse, qui et in constantissimum virum cadere posset,
nulli dubium erat, neque tam manifesta res ullis testibus indigebat.
His accedebat quod Petrus Caietanus Romane curie subdiaconus
certissime promiserat electionem hanc nichil roboris
habituram, septingentasque auri uncias opera studioque regine
acceperat Romano pontifici deferendas. Pars autem contraria,
cuius opinio prevaluit, asserebat in eo statu Romanam esse curiam,
ut voluntati procerum Sicilie non audeat obviare, neque
censeat immensam pecuniam ob confirmandam electionem sibi
oblatam in eo necessitatis articulo contempnendam. Hoc itaque
negotio paucis diebus protracto, ne videretur precipitari sententia,
demum Romanus pontifex electionem ratam habuit, ipsumque iussit
electum a suffraganeis episcopis consecrari. Qui tante dignitatis
culmine sublimatus, repente statum immutavit curie, summamque

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio