Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1832


ANNASIVI montes dicunt esse Boetie, quos penes aiunt morari
Musas.
ANTELIBANUS mons est Arabie Libano ad orientem appositus,
in quo eque cum Libano colligi thura dicunt. Extenditur
quidem circa regiones urbis Damasci et in sortem cecidit tribus
Manasse.
ANTHIRRIUM promontorium quod penes Corinthiaci sinus
hostium est, non amplius .M. passuum latitudinis habens.
AONAS Helyconis montem dicunt esse Boetie Musis sacrum,
nec deest qui dicat Aonem Thracie montem et ab eo
Aonidas dici Musas.
AOTHE mons est insule Samos sese in altum erigens per .X.
mil. passuum.
APPENNINUS mons ingensa non nullis is quem paulo ante
nominavimus Alpes creditus est, et Penninum volunt denominatum
ab Hannibale Peno a quo primo pervium factum putant.
Sed opinio longe vulgatior est eum esse Appenninum
qui omnem in longum tendens Ytaliam in partes separat duas
et a dextris Inferum spectans mare, a sinistris autem Superum
in Syculum usque fretum progreditur. Hic autem secundum
quosdam a promontorio Monichi circa finem Ligustini maris
incipit, unde et Alpes, et in aquilonem fere tendens una cum
Alpibus a dextris linquit Bagiternos; et cum ad Nantuanos
Gallos devenit in orientem flectitur eis a sinistris derelictis et
Sengaunis a dextris, ubi Albintimilium et Albingaunum et Ianua
et Veliates Galli, cum ex parte alia habeat Cispadanos et
Augustam Taurinorum. Alii vero putant inter Veneris Portum
et Macre fluminis hostium, quod penes (ut arbitrantur quidam)
Ligustinus inchoat sinus, eum initium sumere et in boream
pauxillum tendere ac iam dicto monti separanti Cispadanos
Gallos a Liguribus in finibus Veliatum Ligurum iungi. Et
inde in euroastrum vergens Tyrrenum mare, Lunam civitatem,
Lucam, Pisas, Pistorium et nobilissimam Tuscie civitatem Florentiam
ad meridiem sinit, ad aquilonem autem Padum fluvium,
Parmam, Mantuam Virgilii, Regium Lepidum, Mutinam
et studiorum matrem Bononiam. Hinc a dextris ad ulteriora
procedens Aritium, Cortonam, Transimenum lacum, Perusium,

Torna all'inizio