Utrum haec sit congrua: 'Sortes est fortissimus asinorum'
Consequenter quaeritur utrum haec sit congrua: 'Sortes est
fortissimus asinorum', dato quod Sortes sit homo.
Et arguitur quod sit congrua,
1. quia illa oratio est congrua, quae sequitur ex congruis;
praedicta est huiusmodi; ergo etc. Maior videtur manifesta, quia
sicut ex veris non sequitur nisi verum, sic ex congruis non videtur
sequi nisi congruum. Minor declaratur. Nam si arguatur sic:
Petrus est fortissimus animalium; asinus est animal; ergo Petrus
est fortissimus asinorum, utraque praemissarum est congrua; ergo
et conclusio.
2.Iterum, ubi est concordantia modorum significandi requisitorum
ad talem speciem constructionis, illa oratio est congrua;
sed in illa 'Petrus est fortissimus asinorum' est concordantia
modorum significandi requisitorum ad talem constructionem;
ergo est congrua. Maior videtur manifesta. Minor declaratur. Nam
hic 'fortissimus' significat per modum ut proprium est aliquorum,
genitivus autem ut ipsorum est alterum; et ideo videtur
hic esse concordantia, quia unum se habet per modum determinabilis,
alterum determinantis.
3. Iterum, ista est congrua: 'Petrus est fortissimus Graecorum'
[vel altero]; ergo et ista: 'Petrus est fortissimus asinorum'.
Antecedens patet. Consequentia declaratur. Nam si dico: 'Petrus
est fortissimus Graecorum', plus differt hoc quod dico 'Graecorum'
a Petro, quam hoc quod dico 'asinorum', quia 'Graecorum'
significat Graecitatem, quod est quoddam accidens; 'asinus' autem
et 'Petrus' sunt in eodem praedicamento, quia substantiae, et in
eodem genere, ut in animali; et ideo magis convenit cum asino,
<quam> quod hoc quod dico 'Graecorum', quod significat accidens.
Et ideo, si haec est congrua: 'Petrus est fortissimus Graecorum',
et illa: 'Petrus est fortissimus asinorum'.
4. Iterum, si illa esset incongrua: 'Petrus est fortissimus asinorum',
haec non esset nisi quod non esset eiusdem generis Petrus
cum asino; sed hoc non impedit; ergo propter hoc non debet dici
incongrua. Maior videtur manifesta. Minor probatur, quia ad
congruitatem grammatice non requiritur veritas, sed solum quod
illa, quae coniunguntur, coniungantur secundum debitum modum;
unde homo et asinus debite coniungi possunt et congrue, et tamen
non sunt eiusdem generis, ut dicendo 'homo est asinus'; haec
namque congrua est; ergo non videtur quod requiratur identitas
generis.
In contrarium arguitur: illa oratio est incongrua, in qua non
est debita | proportio modorum significandi requisitorum ad talem
speciem constructionis; sed dicendo 'Petrus est fortius asinorum?,
haec non est debita proportio modorum significandi requisitorum
ad talem speciem constructionis; ergo non est congrua.
Maior manifesta est. Minor probatur. Nam dicit Priscianus
in Maiori volumine quod superlativum est quod, comparatum
ad plures sui generis, supponitur omnibus, scilicet quod modus
significandi superlativi est quod significat per modum ut ipsum
est de genere aliquorum; sed 'Petrus' et 'asinus' non sunt eiusdem
generis, et ideo ista constructio est incongrua: 'Petrus est fortius
asinorum'.
Ad istam quaestionem dicendum est quod illa constructio
est incongrua: 'Petrus est fortius asinorum'. Et hoc declaratur
assumendo rationem praedictam, magis declarando eam, quia illa
oratio est incongrua, in qua non est debita proportio omnium
modorum significandi requisitorum ad illam constructionem; ista
est huiusmodi, scilicet 'Petrus est fortius asinorum'; ergo haec
est incongrua. Maior patet. Minor declaratur, quia ibi subiectum
significat ut ipsum est de numero ipsorum et genere et significatur
ut pars quaedam totius ( * * * ) .
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
|