componenda tuo pharetrata Semiramis esset:
dum civile nefas Romanaque bella tonabant,
servabas patrios sene cum genitore penates.
quanvis Euryalę precibus, Melibęa querelis
victa sit, ut dubii ferrem in discrimina Martis,
Thermodoontiacam solito de more securim
et pharetram ex humero Scythicam gestare parabas,
nomen Amaçonium indefassaque pectora iactans.
ipse tamen renui. nam me sors si qua tulisset,
fingebam, quod te pars magna superstite nostrae
restaret vitae superasque efferrer in auras.
scilicet iccirco, quod Mors repsisset ab umbris
atra caput, vetui. cur non Tyrinthius heros,
dum te stravit humi, solido sub carcere clusit?
non tua dextra ferox geminos laesisset in uno
corpore. non erat haec turpi mihi cognita furto.
ast Amor Uraniesque genus thedęque pudicę
et pater et genius lecto iunxere iugali,
et iunxere quidem. nam semper duximus unum
conveniensque iugum, nec nos diversa trahebant
vota, sed (heu miserum!) semper fuit una duobus
mens, at honesta tamen. cur Mors nos dividis atra?
haud equidem poteris, nanque est imitandusuterque Plautius!"
haec ait et ferrum stringebat acutum.
concurrunt proceres et curia tota gementes
|
295
300
305
310
315
|