LXIV.
Responsiva impotentie.
Cupiens tue dilectioni placere modis omnibus et servire,
apud tuum avunculum cum multis exhortationibus laboravi ut
tibi gratiam restituat et subventionem porrigat consuetam, sed
mea nihil precamina valuerunt. Nam quicquid tibi dedit se
asserit amisisse, quoniam non in studio sed in postribulo, non
in litteris sed potius in tabernis, dicitur quod omnia consumsisti.
Unde, cum pro talibus que audivit sit fortiter indignatus,
ad presens mea precamina noluit exaudire.
LXV.
De campsore ad campsorem.
Multe discretionis ac probitatis viro domino Io. campsori
Mutine A. campsor civitatis Bononie salutem et omne bonum.
Vestra prudentia bene novit qualiter cambium tenere non
possumus nisi pecuniam habeamus; et cum nostra non sufficiat,
mutuo recepimus alienam. Unde vestram amicitiam
deprecamur, ut nobis argentum per securum nuncium transmittatis,
quod vobis mutuavimus in nundinis apud Renum, ita
quod vestre bonitati alia vice gratiam facere teneamur.
LXVI.
Responsiva ad eamdem.
Si tam cito prout decuit argentum non misimus, quod
nobis in foro Reni Bononie mutuastis, vestra discretio non iniuriosum
reputet vel molestum, quia hoc non processit ex oblivione
aliqua vel defectu, cum parata esset pecunia ad solvendum;
sed pro eo quod nobis apparuit impedimentum in persona
socii nostri Petri, qui veniendo a fora Provini, captus
fuit a Mediolanensibus et detentus. Nunc autem per latorem
|
|