| Reipublicae, quae est maior quam merita unius singularis personae; tertio,
 quia praelatio se habet ad virtutem sicut causa efficiens in aliis virtutem; et
 dignius est alterius virtutis causam existere, inquantum huiusmodi, quam virtuosum
 esse, ut dicit Philosophus.
 Quartum concedimus.
 Ad quintum dicendum, quod in Daemonibus est ligata aptitudo naturalis ad virtutem;
 et ideo non debet eis dulia exhiberi.
 Ad sextum dicendum, quod similitudo vestigii non ponit aptitudinem ad virtutem,
 sicut similitudo imaginis; et ideo dulia non debetur ei.
 Ad septimum dicendum, quod sanctis non servimus quasi obnoxii eis, sed servitute
 reverentiae; quia sunt nostri ductores vel per doctrinam, vel per administrationem,
 vel per intercessionem et exemplum: et salvatur in hoc ratio servitutis
 quantum ad hoc quod est causa alterius agere, sicut finis; non autem sicut
 moventis per coactionem vel imperium.
 EXPOSITIO TEXTUS
 «In dilectione, sacrificii exhibitione, et reverentia». Dilectio refertur ad honorem
 interiorem Deo exhibitum; sacrificia ad bona exteriora quae in eius honorem
 assumuntur; reverentia, secundum quod corpus nostrum ei in obsequium
 damus, sicut in prostrationibus, et huiusmodi.
 «Una adoratione cum incontaminata carne eius». Ergo videtur quod Filius sit
 magis adorandus quam Pater vel quam ipsemet ante Incarnationem.
 Dicendum, quod humanitas eius non adoratur latria nisi propter Divinitatem:
 et ideo non facit ipsum magis adorabilem, sed plura in ipso adorari; quia hoc
 quod additur, ut supra dictum est, non additur ad bonitatem divinam.
 «Nemo carnem eius manducat, nisi prius adoret». Loquitur de manducatione
 spirituali, quae sine reverentia esse non potest: non autem de sacramentali,
 quia potest aliquis irreverenter manducare. Vel dicendum, quod loquitur quantum
 ad id quod debet fieri secundum institutionem Ecclesiae, quae prius proponit
 carnem Christi adorandam quam tribuat manducandam; et non secundum
 quod abusive potest fieri.
 | 
 |