Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 106


<CAPITULUM XXI.> DE COGNOSCENDIS HUMORIBUS DIGERENDIS ET PURGANDIS TAM CUM FEBRE QUAM SINE FEBRE
Medicus valde sollicitus esse debet, antequam aggrediatur purgationem vel usum digestivi, ut determinet speciem superabundantis humoris et appropinquet cognitioni quantitatis suae, in quantum possibile est ei per signa iuridica et existimationem, quae parum elongetur a veritate. Non numquam enim arbitratur praesumptuosus medicus per urinam, quod superabundet melancolia, eo, quod apparet glauca et tenuis, et colera dominatur, quare purgando melancoliam, quae non peccat, et coleram dimittendo perimit infirmum vel praeparat eum ad aliquam aegritudinem vel dies suos abbreviando mortis periculum operatur; item cum videret urinam rubeam, ecce dicit ipsum laborare dominio calidorum,
cum pluries apparente tali urina frigidi superabundent humores; quare per talem errorem pereunt infirmi. Sed medici, immo lardarii, nostri temporis artem abbreviantes cum suis urceis et fustibus volentes philosophari, qui licet non didicerint, sciunt, sed neglegerut. Dicunt, si urina fuerit colorata: Da ei saccharum vel aliquod tale; si discolorata: Da oxymel, unde quidam talium, cum ferret quis urinam cuiusdam laborantis acuta, qui freneticus factus erat, dixit: Da ei mel. Quo facto, obdormiunt in Domino vel in diabolo. Hi cum Thefilo vel Tephilo deteriore lanam carminare deberent vel delberent proici extra castra. Sunt et quidam alii praesumptuosi et arrogantes, qui, quia vident Priora et Posteriora
Analectica Aristotelis, dicunt se raptos ultra tertium coelum et medicinam divinitus didicisse, non curantes de xperientia vel deitate. Qui [101rb] sicut canes rabidi errores seminantes lapidandi sunt, ne possint orthodoxos contaminare.
Ad cognoscendum, quis humor dominetur ante purgationem, ut ex multis probabilibus unum necessarium generemus, et de sanguine proprio loco haec signa considerabis. Cum repletio sanguinis sit, <per> foramina acciderit gravitas in angulis oculorum, capite et temporibus, impletio venarum, somnus multus, in quo rubea vident, alices et oscitationes, nausea, dulcedo oris, tarditas intellectus, imperfectio sensuum, fatigatio, atque praecedenti labore rubedo in corpore, scabies et apostemata sanguinea, velocitas et plenitudo in pulsu cum mollitie, unde <urina> colorata et spissa accidit, fluxus sanguinis a venis narium, gingivarum, ani et matricum, et cum scalpimus membra sanguinis, exit de facili, rubor faciei, foetor egestionum, et si complexio calida fuerit et humida, et tempus, regio, aetas, praeteritum

Torna all'inizio