Salimbene de Adam: Cronica

Pag 254


in civitate Melfi, et sepultus fuit ibidem. Eodem anno et tempore
electus fuit dominus Guiçólus Albricónum, prepositus Sancti
Prosperi de Castello, in Reginum episcopum, et dominus Guillielmus
de Foliano similiter in Reginum episcopum. Et propter hoc
fuit magna discordia inter Albricones et illos de Foliano et potestatem
in mense Septembris. Et postea confirmatus fuit dictus
dominus Guillielmus in Reginum episcopum, eó quod esset de
parentela pape domini Innocencii quarti, qui tunc Romane Ecclesie
presidebat. Sic etiam predictus papa abstulit episcopatum
Parmensem Bernardo Vicio de Scotis, qui erat frater de Martorano,
et iam habebat illum sibi datum a Gregorio de Monte Longo
in Lombardia legato; et dedit Alberto de Sancto Vitale, ex sorore
sua suo nepoti, quia caro et sanguis revelaverat sibi ut, iuxta verbum
propheticum, Sion in sanguinibus posset edificare, Michee
III. Et dominus rex Hencius, filius domini Friderici imperatoris,
accepit palatium Regini episcopi et non permisit dictum Guillielmum
episcopum in dictum palatium ascendere, in odium pape
et partis adverse.
Anno Domini MCCXLIIII mortuus est frater Aymo Anglicus,
generalis minister Ordinis fratrum Minorum, et substitutus
est ei frater Crescentius de Marchia Anchonitana, qui vetulus erat.
Hic precepit fratri Thome de Cellano, qui primam legendam beati
Francisci fecerat, ut iterum scriberet alium librum, eó quod multa
inveniebantur de beato Francisco que scripta non erant. Et scripsit
pulcherrimum librum tam de miraculis quam de vita, quem
appellavit «Memoriale beati Francisci in desiderio anime». Sed
processu temporis a fratre Bonaventura generali ministro, ex his
omnibus, compilatus est unus optime ordinatus. Et adhuc multa
repperiuntur, que scripta non sunt. Dominus enim cotidie in
diversis partibus mundi per servum suum Franciscum magna
miracula operari non desinit. Hic vocatus fuit ad concilium ab
Innocentio papa quarto, per speciales litteras quas ego vidi, ob
depositionem Friderici, sed excusavit se propter senectutem et
misit loco sui fratrem Iohannem de Parma, virum sanctum et litteratum,
et qui ei postea in Ordinis successit regimine.

Torna all'inizio