Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 162


quatinus quod pro Deo et pro animabus uestris coepistis instanter
et efficaciter perficere studeatis. Et si possetis aut uelletis opus
uestrum per alios adimplere, multo desiderio uellemus hos fratres
nostros ad nos redire, quia ualde in officiis suis necessarii erant
aecclesiae nostrae. Fiat tamen uoluntas uestra, quia in omnibus
et per omnia desideramus oboedire uobis.
Omnipotens Dominus uos benedicat, et ab omnibus peccatis
clementer absoluat.

51


Lanfrancus indignus antistes sanctae Baiocensis aecclesiae archidiaconis
salutem.

Indicauit michi litteris suis Constantiensis episcopus quendam
praesbiterum uillae suae in parrochia uestra sitae manibus suis
fecisse homicidium, cum contra moriturum se defenderit et
patrem suum. Addidit quoque consilium meum super hac re uos
uelle habere: si uel nunquam uel post quantum temporis missam
homicidae liceat celebrare. Periculose fratres mei a me de hac re
uobis respondetur, cum reus reique uita a me penitus ignoretur.
Quam si aut propria experientia aut ueracium relatione cognitam
tenerem, multo tutius fraternitati uestrae de tanta re respondere
ualerem. Vos igitur, quorum officii id interest, uitam eius perquirite:
uidelicet quomodo uixerit, quomodo uiuat, si humiliter
poeniteat, si doleat, si lugeat, maxime si castitatem sui corporis de
reliquo seruare disponat eamque usque ad finem uitae suae seruaturum
se esse promittat. Haec et huiusmodi alia poenitentis

Torna all'inizio