Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 489


tamen potest contrariari malo, eo quod esset habet
multipliciter: contingit enim uno modo percutere signu,
propter quod in hoc non est diversitas nec contrarietas:
sed contingit multipliciter deviare ab ipso, quare in deviationibus
contrarietas esse potest, ut si multum opponitur
pauco, proiectio ultra signum contrariatur proiectioni
circa: et proiectio in dextrum proiectioni in sinistrum.
Sic etiam in proposito, principatus rectus non
contrariatur recto principatui: sed perversus perverso.
Una ergo tyrannis potest contrariari alii, et corrumpere
ipsam; ut tyrannis populi contrariatur tyrannidi monarchiae:
et una monarchia tyrannica contrariatur alii. Cum
enim aliquis monarcha vel aliquis unus princeps tyrannizet
in populum, gens illa opressa non valens sustinere
tyrannidem principis, insurgit et tyrannizat in ipsum,
eum perimens vel expellens. Totus ergo populus efficitur
quasi unus tyrannus contra principem, et tyrannis populi
corrumpit tyrannidem monarchiam. Sic etiam,
una tyrannis monarchia corrumpit aliam: quia multotiens
unus monarcha tyrannus insurgit in alium, ut obtineat
principatum eius. Debent ergo cavere reges et
principes ne tyrannizent, cum tot modis dissolvatur tyrannicus
principatus. Tertio dissolvitur tyrannis non
solum propter seipsam vel propter tyrannidem aliam,
sed etiam propter regnum. Nam non solum malum
contrariatur malo, sed etiam bonum malo contrariatur:
non solum enim tyrannus tyranno obviat, sed etiam
et rex ( si viderit expedire) tyranno se opponit. tot ergo
discriminibus oppositus est tyrannus, et tot modis
habet dissolvi eius principatus. regium autem dominium
non tot periculis esponitur, nec tot modis habet
dissolvi. Nam licet tyrannus satagat pro viribus verum
regem opprimere, nullus tamen verus rex vero regi
se opponit: nam nullus bonus et virtuosus insequitur alios
bonos et virtuosos, sed eos pro posse salvat et promovet:

Torna all'inizio