Ploret igitur mater Ecclesia, quod pastor
gregis Dominci, factus est lupus rapax. Crassum
quidem de grege comedens confractum
non alligat, et dissolutum ad propria non reducit,
sed velut amator schismatis, caput et author
scandali, pater doli, contra iura Romani
principis et honorem tuetur haereticos, Dei
quidem et omnium Christi fidelium inimicos,
omnium prorsus altissimi timore postposito,
et hominum verecundia retroiecta.
Sed ut possit hic melius sui cordis malitiam
occultare, praedictos crucis hostes et fidei,
fovet et protegit sub quadam specie
pietatis, adserens se Lombardis, ad hoc tantum
ferre subsidium in hac parte, ne Caesar illos
caedat, aut judicet plusquam requirit series sui
iuris. Sed dolosae vulpis astutia, nunquam in
hoc falles ingenium venatoris. At
qui regis Israel, intende singularis Dominici gregis
pastor. Dic rogo, quid est hoc, quod curabat,
ut legitur, infirmos a morbis validis,
umbra Petri? Tu vero, tanquam vir sanguinum,
ad hoc solum invigilas, ut facta strage
viventium sanguis innoxius effundatur, et de te
sacerdos male, optime dici potest. Qui
tuo tempore Deo displicere proponis, et per
excellentiam tuam iracundiae turpis es
imitator, dicens: Guerram veni mittere in
terram, et quid aliud volo, nisi, ut inter
|
|