R . Si contra sanctorum patrum regulam vixit et docuit, si non ea moderatione,
qua decuit, dignitatem apostolicam, si in ligandis aliquibus et solvendis non iustitiam,
sed suam voluntatem attendit, permissa sibi potestate abusus fuit. Sed hec
ita fuerunt.
P . Paulatim progredere, et ita sicut sunt proposita prosequaris.
R . Et primo quidem contra sanctorum patrum regulam vixisse probatur, post
vero contra eandem docuisse, suo loco monstrabitur. ?Ideo videlicet quoniam a puero
terrenae militiae studuit, rebus bellicis semper operam inpendit, multimodis sese
homicidiis immiscuit, sacrilegio se polluit, periuriis obligavit. Super haec in parentes
filios armavit, milites in reges inmisit, servos in dominos concitavit, pacem ecclesiae
toto orbe removit?.
P [ </I>]. Vere contra patrum regulam vixit, si haec omnia illum fecisse constiterit.
Sed velim mihi notum fieri, quod ista vere fecerit et quid de his patres sancti testati
fuerint.
R . Quod terrenae militiae studuerit et bellis semper operam dederit, omnium
Romanorum sibi contemporalium testimonio comprobatur. ?Nam cum adhuc adulescentulus
monachus diceretur, magnam sibi peccuniam congregavit et quasi sub specie
defendendi et liberandi Romanam ecclesiam satellitium fecit et, sicut solebat apud
Romanos antiquitus fieri, donativa sua singulis militibus erogabat?.
P . Si pro liberatione Romanae ecclesiae miliciae studebat, quis divinorum auctorum
hoc reprehensibile iudicabit?
R . Audi quid sentiat inde ?Hieronimus: Columba, inquit, si viderit aliam avem
trahere cibum a nido eius, non movet pennam neque ungulam neque rostrum, neque
crocitat. Sic ecclesia Dei, quae vera columba est, non repetit raptam et sicut ovis
tunicam dimittit tondenti se neque aperit os, sic ecclesia raptori extollenti sua non
debet repetere, sed cum patiencia dimittere. Quanto terrenis ecclesia minuitur, tanto
spiritalibus augetur . Item Iohannes papa ad Angelbergam imperatricem excusans
quendam episcopum Reatinum de milicia: Nimium , inquit, veretur et certe iure formidat
contra professionem sui ordinis secularem militiam exercere; terram defendere
praeliis, tractare de armis terrenae est potestatis . Item Hieronimus: Si pro fide, qua
universalis vivit ecclesia, nusquam corripi ferrea arma conceditur, quomodo pro
terrenis ac transitoriis ecclesiae facultatibus loricatae acies in gladios debachantur?
Ad hanc formam etiam Petrus, qui ecclesiae personam gerebat, cum cuiusdam inobedientis
aurem abscideret, ferire prohibitus est et gladium iussus est in vaginam
recondere . Item papa Innocencius: Idumei quidam et Damasceni sanguinem sitientes
ita sunt nimis iniusti atque crudeles, ut etiam sacerdotibus concedant armis ulcisci
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|