aetate in Dei amore succrescere, verum se luce clarius eo probavit Dei amorem habere,
quod non otiosus, sed nimis extitit fructuosus. Quod monachorum, qui sanctis eius instructi
monitis, probis informati moribus, imitandis provocati sunt exemplis, innumera
probant piorum agmina. Divini ergo amoris instinctu terrena despiciens, celestia toto
corde diligens mundum cum suis, patre ignorante, fugit tempestatibus portumque monasterii
petiit. Quem cum pater blandimentis multisque lacrimis non potuisset a sancto
revocare proposito, monasticae religionis habitum in monasterio sancti Miniatis prope
Florentinae civitatis constructo suscepit menia. Eo tempore huic monasterio preerat abbas
nomine Ubertus, seculari quidem sapientia pollens, religioni vero non admodum vacans.
Quem cum venerabilis Iohannes pro certo comperisset per pecuniam prelationis arripuisse
dignitatem, detestabilem perhorrescens heresem meditari cepit, qualiter hanc vitando posset
effugere. Per idem tempus erat in predicta civitate quidam religiosus vir nomine Teuzo,
qui, quamvis in civitate maneret plena populo, tamen, quia nullus locus est non remotus
compunctae menti, separatus erat a populo et ad Dei servitium solus manebat in cella
ieiuniis, vigiliis et orationibus vacans. Ad hunc multi boni viri veniebant et se suis commendantes
orationibus sepe ipsius consolabantur et confirmabantur exhortationibus. Imperator
etiam H. eum venerabatur eiusque consiliis et amicitiis utebatur. Huic ergo
cepit domnus Iohannes adherere, conferens cum eo de his, quae ad Deum pertinent, et
quod sibi esset agendum de predicto abbate per symoniacam prelato. De qua re tale
sibi dedit consilium, ut, siquidem valeret, monasterium ab invasore liberaret; si autem hoc
nequiret fieri, se a symoniaco separaret. Quo responso accepto prius temptavit, si posset
cenobium ab errore detraere. Cum vero vidisset id se non posse perficere, cepit querendo
circuire, si posset aliquod cenobium invenire, ut secundum regulam sancti Benedicti Christo
serviret. Quod cum secus, ac vellet, evenisset et videretur sibi nullum fere per viam
regularis perfecte incedere tramitis, reversus est ad domnum Teuzonem. Cui referens ea,
quae fecerat, aperuit ei cor suum dixitque se desiderare in aliqua congrua solitudine
monasterium condere, ut secundum regulam sancti Benedicti vivere posset. Quod ille
audiens laudavit eumque suo roboravit consilio.
2. Per idem tempus celebre nomen religionis et sapientiae habebat in Tuscia domnus
Guarinus Septimensis cenobii abbas primus. Hic libere cepit loqui contra symoniacos
et arguere clericos concubinatos. Nam cum quodam tempore pro quodam negotio accessisset
ad Florentinum episcopum nomine Ildebrandum cumque perorasset rem, pro qua
venerat, et expectaret episcopi responsionem, coniux episcopi nomine Alberga iuxta eum
sedens respondit: " Domne abbas de hac re, pro qua tu postulas, domnus meus non est
adhuc consiliatus; ipse loquetur cum suis fidelibus et respondebit tibi, quod sibi placuerit " .
Ad hanc vocem abbas zelo Dei accensus cepit vehementer contra eam maledictionis verba
promere dicens: " Tu maledicta Zezabel, tanti conscia reatus, audes loqui ante conventum
bonorum hominum vel clericorum, que deberes igne comburi, quia tale Dei plasma Deique
sacerdotem deturpare presumsisti"? Hinc factum est dissidium inter Florentinam et Septimensem
ecclesiam, confugitque Septimensis abbas ad arcem Romani pontificis et sub tutela
beati Petri receptus hoc est consecutus, ut Septimensis ecclesia neque Florentinae neque ulli
ecclesiae ulterius subiaceret nisi Romanae. Promeruit etiam, ut in sollemnitatibus missarum
Septimensis monasterii abbas cum pastorali virga sandaliis et mitra utatur et guantis.
3 Sed ut ad id redeam, unde digressus sum, erat quaedam solitudo, quae vocatur
Vallisymbrosa, in qua supradicti domni Guarini abbatis duo erant monaci Paulus et
Guntelmus heremiticam ducentes vitam. In eadem itaque domnus Iohannes heremo
cum permissione abbatissae sancti Ylari, cuius erat possessio, parvo constructo habitaculo
cepit in psalmis et hymnis celibem ducere vitam. Et sicut a discipulis domni
Guarini audivi, per aliquantum tempus ipsius Guarini consilio et auxilio sustentatus est.
|
|