Salimbene de Adam: Cronica

Pag 811


restituit eum Deus pristine pulcritudini, usque adeo ut nulla
deformitas appareret in libro. Quod considerans frater qui prius ob
destructionem libri amare flebat, consolatione accepta, miratus
est vehementer et Dominum benedixit.
Alia vice per fratrem Nicholam ostendit Deus tale miraculum.
Quedam domina de Bononia, que filium infistulatum habebat,
vidit per somnium quod, si frater Nichola signum crucis faceret
filio suo, continuo liberaretur. Erat enim domina illa fratribus
Minoribus valde devota. Que, cum filio suo veniens ad guardianum,
somnium suum narravit eidem. Guardianus vero tunc temporis
erat frater Andreas de Bononia, qui fuit secundus socius
fratris Iohannis de Parma, quando erat generalis minister, cuius
feci superius mentionem. Qui, congregans omnes sacerdotes domus
Bononiensis preter fratrem Nicholam, retulit eis que domina illa
in somnis viderat, que etiam ad portam cum filio suo hanc gratiam
expectabat. Et dixit sacerdotibus frater Andreas: «Non
poterimus inducere fratrem Nicholam ut hoc faciat, nisi cum quadam
sagacitate eum decipiamus. Quapropter ibitis vos omnes
ad dominam illam et ducetis fratrem Nicholam, et ego ultimus
superveniam; et dicetis michi quod domina illa vult habere unam
gratiam a fratribus, scilicet quod quilibet sacerdos super filium
suum faciat signum crucis, et ego incontinenti sibi liberalis existam;
et post me dicetis fratri Nichole ut faciat istud idem».
Fecit igitur frater Andreas super puerum crucis signum, sed
effectum non habuit, quia alii hec gratia servabatur. Cum autem
rogarent tam mater pueri quam alii sacerdotes fratrem Nicholam
ut amore Dei super puerum faceret signum crucis, et ille recusaret
omnino dicens: «Domina Marchisina, que est mater eius, faciat
hoc, quia ego me indignum penitus recognosco», precepit ei
frater Andreas, guardianus suus, in meritum obedientie salutaris,
ut omni excusatione postposita sine mora puerum crucis signaculo
consignaret. Quod cum fecisset, statim puer fuit plenarie liberatus,
ita quod mater incontinenti, videntibus fratribus, ligaturas
ab eo removit et petias. Fratres vero Deo gratias referentes in
cordibus suis hec omnia conservabant.
Alia vice tertium fecit Deus per fratrem Nicholam grande

Torna all'inizio