Petrus Damiani: Epistulae

Pag 197


lunae stellarumque micantium varietate depingitur. Sed haec quia corporaliter
aspiciuntur, omittimus, ad maiora nunc et invisibilia veniamus.
Porro autem qui divinarum scripturarum vacat eloquiis, non ignorat,
quia per hunc mundum caelestium virtutum cotidie multitudo discurrit,
quae nobis auxilii manus in certamine porrigit. De quibus per Danihelem
dicitur: Milia milium ministrabant ei, et decies centena milia adsistebant
ei . Ad hoc enim Deo ministrant, ut nos ab iniquorum spirituum impugnationibus
protegant. Unde et Paulus ait: Sunt amministratorii spiritus
in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis . Neque
enim versutiae tam callidi, tam exercitati hostis posset fragilitas humana
resistere, nisi eos a temptationibus electorum virtus angelica propulsaret.
Unde unicuique nostrum a die baptismatis usque ad obitum delegatus est
angelus, qui et viriliter decertantem a temptatione custodiat, et auxilium
praebere in bonis operibus non desistat. Daremus exempla, nisi cerneremus
frequentatione notissima.
Hic notandum, cum Deus homini tantam praeroget gratiam, quantam
Deus ab homine patiatur iniuriam, deputat Deus virtutes angelicas humanae
custodiae, et infelix homo relicta mundicia et puritate virtutum squaloribus
se polluit ac sordibus vitiorum. Nam cum in exhalantis ac coenosae
luxuriae foetore provolvitur, cum vermescentis avariciae sordibus inquinatur,
cum denique ad instar Aegyptiorum fluminum homicidalis anima in
odii sanguinem vertitur, postremo cum velut in cloacam stercorum corruens
multiplicis nequitiae fecibus involuta foedatur: hunc angelus foetorem
et inhonestam purulentiae nauseam invitus satis et graviter tolerat, etsi
caelestis imperii lege constrictus oboedientiam non omittat. In angelorum

Torna all'inizio